monumenta.ch > Ambrosius > sectio 99

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 20, 99
Ubique igitur inter admiranda opera et reverenda secreta sancto Moysi individuus adhaerebat. Unde factum est ut qui fuerat socius conversationis, fieret successor potestatis . Merito vir huiusmodi evasit, ut sisteret fluminum cursus , diceret: Stet sol, et staret sol ; quasi eius spectator victoriae noctem differret, diem produceret: quid! (quod Moysi negatum est) solus eligeretur, ut populum introduceret in terram repromissionis. Magnus vir fidei miraculis, magnus triumphis. Illius augustiora opera, huius prosperiora. Uterque igitur divina subnixus gratia, ultra humanam processit conditionem : ille mari, hic coelo imperavit.